banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
L'eroica ascesa verso Aorno
Pagina 357 Numero 18

 Rex iuvenes promptissimos ex sua cohorte XXX delegit; duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit; sed, ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet, primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit, sua sponte regem sequebantur. Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, provolventibus barbaris ingentia saxa in subeuntes; quibus saxis perculsi oppugnatores praecipites recidebant. Evaserant tamen Alexander et Charus et iam pugnare comminus coeperant. Sed cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant. Ergo Alexander, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. Quem ut Charus iacentem conspexit, ruebat in hostes, omnium praeter ultionem inmemor, multosque vel hasta vel gladio interemit. Sed, cum tot manus hostium unum virum incesserent, super amici corpus procubuit exanimis.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44342
[emi53rm] - [2020-04-20 08:46:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!