banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Prōvinciae Rōmānae II (cap. I)
Pagina 5 Numero 2

 Corsica est insula magna. Britannia quoque insula magna est. Estne insula Italia? Italia non insula, sed paeninsula est. Italia et Hispania non insulae, sed paeninsulae magnae sunt. In Italia est Roma. Hispania est provincia Romana. Gallia quoque provincia Romana est. Hispania et Gallia provinciae Romanae sunt. Sicilia quoque, magna insula, provincia Romana est. Num Germania provincia Romana est? In imperio Romano multae sunt provinciae, sed Germania non est provincia Romana. Provinciae Romanae sunt Syria, Aegyptus, Gallia, Britannia, non Germania. Suntne fluvii magni in Germania? In Germania sunt duo magni fluvii, Rhenus et Danuvius. Insulae quoque sunt multae in imperio Romano, sed in Germania insulae non sunt. Multae insulae sunt in Graecia. Num Sicilia quoque in Graecia est? Sicilia non in Graecia, sed in Italia est. Insulae Graecae parvae sunt! Suntne insulae magnae in Graecia? In Graecia quoque insulae magnae sunt, Creta et Euboea. Quid est Delphi? Delphi oppidum Graecum est. Suntne oppida Graeca Brundisium et Tusculum? Brundisium et Tusculum non oppida Graeca, sed oppida Romana sunt. Sparta et Delphi oppida Graeca sunt. In Italia et in Graecia multa oppida sunt, sed in Aegypto pauca sunt oppida et unus est fluvius magnus, non multi fluvii.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44371
[darkshines] - [2017-08-11 10:10:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!