banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gāiī familia (cap. II)
Pagina 6 Numero 4

 Quis est Gaius? Gaius est vir Romanus. Gaius pater Lucii et Titi est. Lucius et Titus sunt pueri Romani. Cuius filia est Gaia? Gaia quoque filia Gaii est. Lucius, Titus Gaiaque tres liberi Gaii sunt. Quae est Iulia? Iulia femina Romana est, et mater liberorum. Gaius dominus quoque servorum est. In familia Gaii mille servi sunt. Melitta ancilla est. Cuius ancilla est Melitta? Melitta ancilla Iuliae est. Iulia domina Melittae et multarum ancillarum est. Quot ancillae sunt in familia Gaii? In familia Gaii centum ancillae sunt. Magnus est ancillarum numerus. Melitta non femina Romana, sed femina Graeca est. Multae ancillae sunt Graecae. In imperio Romano magnus est numerus ancillarum Graecarum. Delia quoque ancilla Iuliae est.
Iulia: "Ecce liber! Est liber Graecus. Cuius est liber?"
Melitta: "Meus est liber!"
Delia: "Non tuus, sed meus est liber!"
Iulia: "Quid? Liber novus est! Liber est Gaii, viri mei! Multi sunt libri Gaii, et Latini et Graeci! Liber non ancillarum, sed viri mei est!"


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44372
[darkshines] - [2017-08-07 18:46:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!