banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Ānulus Iūliae (cap. III)
Pagina 7 Numero 6

 Iulia, domina ancillarum, Melittam, ancillam suam probam, vocat. Melitta, quae eam audit, venit.
Iuliam Melitta interrogat: "Quid est, domina?"
Iulia: "O Melitta, mea proba ancilla: ubi est anulus meus?" Iulia anulum suum non videt.
Melitta non respondet. Cur Melitta non respondet? Melitta non respondet, quia anulus in sacculo Deliae est! Delia, quae anulum in sacculo habet, ancilla improba est.
Melitta: "Anulus tuus hic non est, domina."
Iulia: "Ubi est Delia?"
Melitta: "Delia dormit."
Iulia: "Quid? dormit? "
Delia laeta cantat: "Lalla, lalla." Domina eam audit: "Delia non dormit, sed cantat!"
Iulia, quae irata est, Deliam vocat: "Delia!"
Delia, quae dominam iratam audit, iam non cantat, neque ridet. Delia venit; Delia, quam Melitta videt sed domina non videt, ancillam interrogat: "Cur me domina vocat?"
Melitta respondet: "Domina te vocat, quia anulus in sacculo tuo est. Cuius est anulus, Delia? Num tuus est?" Delia non respondet, sed anulum in lecto dominae ponit. Iam anulus in dominae lecto est.
Iulia, quae iam videt Deliam sed anulum in lecto non videt, eam interrogat: "Ubi est anulus meus, Delia?"
Delia: "Ecce anulus tuus, domina. Anulus in lecto tuo est."
Iulia, quae iam anulum videt, laeta est. Sed Delia non est laeta, quia anulum non iam in sacculo suo habet. Melitta laeta est et ridet. Cur Melitta laeta est? Melitta laeta est, quia ancilla proba est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44373
[darkshines] - [2017-08-11 10:20:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!