banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Mēdus servus bonus nōn est (cap. V)
Pagina 8 Numero 8

 Iulia Aemiliam interrogat: "Mamma, cur pater iratus est? Cur non laetus est, neque ridet? Liberi eius probi sunt: Marcus quoque non est improbus: ecce, me non iam pulsat, neque Quintum accusat."
Aemilia: "Pater iratus est, quia sacculus eius vacuus est. Nullus servorum paret: pater vocat Medum, qui non adest, neque Medus, qui est servus improbus, venit."
Iulia: "Sed cur Medus non venit? Non venit, quia pater iratus est, et Medus timet dominum suum iratum, quia pater eum baculo verberat. Sed me non timet."
Iulia Medum vocat: "Mede, veni! Iulia, non dominus iratus te vocat!"
Sed Medus non audit, neque venit. Cur Medus non venit? Quia Medus non adest, sed abest. Cur Medus abest? Quia Medus in sacculo suo magnum numerum nummorum habet. Cuius sunt nummi? Nummi non Medi, sed Iulii sunt. Medus in sacculo suo Iulii nummos habet et dominum timet. Medus non iam in familia, sed in oppido Tusculo est.
Marcus: "Hahahae! Medus non audit te, neque venit!"
Aemilia: "Marce, improbe puer!" Aemilia baculum, quod est in mensa, sumit. Marcus, qui baculum videt, timet, tacet et discedit.
Iulia: "Medus non respondet, neque venit. Dormitne servus?"
Aemilia: "Iulia, mea parva filia: Medus non dormit: non respondet neque venit, quia abest. Medus non iam in familia est."
Iulia: "Ubi est Medus, mamma? Num in oppido est?"
Aemilia non respondet. Iulia Davum et Ursum, servos probos qui sunt in familia Iulii, vocat: "Dave! Urse! Venite!" Davus et Ursus veniunt.
Iulia: "Dave, Urse, ubi est Medus?" Davus tacet, quia probus servus est. Servus probus servum non accusat.
Ursus respondet: "Medus non iam hic est, Iulia."
Iulia plorat, quia Medum non iam videt.
Davus: "Veni, Iulia: vide: quot libros habet pater tuus! Magnus est numerus librorum, quos Iulius habet! Numera eos!"
Iulia non iam plorat, sed libros numerat: "Unus, duo, tres, quattuor, quinque... centum!"
Davus: "Centum! Nonne magnus est numerus librorum, quos pater tuus habet ?"
Iulia non iam plorat, sed ridet. Aemilia laeta est, quia filia eius non iam plorat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44374
[darkshines] - [2017-08-28 23:38:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!