banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Equus et servus (cap. VII)
Pagina 12 Numero 13

 Cornelius vir Romanus est, qui Tusculi villam suam habet, quae non est magna, quia Cornelius non habet magnam pecuniam neque multos servos, sed pulchra est: in ea est atrium, ubi est impluvium plenum aquae; peristŷlum cum parvo horto, in quo multae rosae multaque lilia sunt. Cornelius in ea villa non solus, sed cum paucis servis habitat; unum habet filium, Sextum, cuius mater est Fabia, femina Romana pulchra et bona. Sextus quoque et Fabia in villa cum Cornelio habitant. Cornelius in villa dormit cum Fabia in cubiculo suo. Prope eos in cubiculo parvo dormit Sextus. Servi, qui pauci sunt, in uno cubiculo dormiunt, quia fessi sunt. Geta quoque, ostiarius Cornelii, fessus est. Is sedet prope ostium, sed oculi eius clauduntur. Geta ab ostio discedit, sed ostium non claudit! Is ad cubiculum, ubi ceteri servi dormiunt, it. Iam Geta quoque cum familia Cornelii dormit. Equus autem, qui prope villam est, non dormit. Per ostium villae, apud quod iam nullus est servus, atrium et impluvium videt aquae plenum. Equus per ostium in villam Cornelii intrat et ad impluvium it! In atrio autem hortum videt, qui in peristŷlo est: in horto sunt multae et magnae rosae. Equus per atrium et peristŷlum ambulat et in hortum intrat, ubi rosas carpit, quae eum delectant. Geta autem equum, qui in villa ambulat, audit et exit e cubiculo, ubi ceteri servi, qui non audiunt equum, dormiunt. Geta a ceteris servis discedit, intrat in atrium, sed nullum equum videt. Servus iratus est, quia equum audit, sed non videt. "Ubi est equus?" Geta se interrogat. Sed ecce equus hinnit: "Hihihi!" Servus Cornelii, qui iam audit eum, baculum ex mensa, quae est in atrio, sumit et ad hortum it. "Heu!", dicit, "Quid agit equus? Rosas carpit, ambulat in liliis! Discede ab horto, improbe eque!" Servus, qui baculum ante se tenet, ad equum it; equus servum iratum et eius baculum timet; ex horto per peristŷlum in atrium intrat; post eum venit Geta: sed ecce! In atrio est Iulius, qui cum baculo improbum servum, qui intrat, exspectat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44376
[darkshines] - [2018-01-02 13:18:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!