banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Puer et canis (cap. X)
Pagina 17 Numero 19

 Antonius est puer improbus, qui apud Tusculum in villa cum patre, matre et servis habitat. Puer, qui per campos prope patris villam ambulare solet, in horto arborem magnam videt, cuius rami sunt malorum pleni. Cum Antonius ad arborem adit, ea mala pulchra, quae in ramis videt, carpere vult. "Num dominus huius horti me videt?" inquit puer, qui circum se aspicit, nullum autem hominem videt. Itaque ramum capit et in arborem ascendit. Iam inter mala in ramo est, unde caelum supra se videt, in quo sol lucet sine nubibus; iam pulchrum et magnum malum ante oculos tenet; laetus est, quia malum eum delectat. Sed ecce: canem sub arbore latrare audit! Canis iratus, qui videt puerum inter ramos arboris mala carpere, dentes ostendit! Puer se inter ramos et folia arboris occultare vult, sed canis, qui eum illic esse videt, ad eum latrat et ululat ut lupus. Puer tamen ex ramo se movere non audet; ergo canis sub arbore iacet et exspectat.
Puer inter arboris ramos exspectat: sed canis non abit. Cum puer inter ramos movetur, canis iratus latrat dentesque ostendit. "Eheu!" inquit Antonius, "non canis est hic, sed leo ferus!" Puer non iam vult esse illa pulchra mala, quae in arbore sunt: nunc Antonius ad villam suam rursus ire vult, neque potest. Puer non iam laetus est, sed lacrimat: nam sol iam post montes est, et mater eum in villa exspectat. Sed ecce! puer lupum procul in silva ululare audit! Canis quoque audit vocem lupi, sed lupum ipsum, qui procul est, non videt. Sed ecce lupus ferus ex silva in campum exit, et ad canem, qui sub arbore est, currit! Canis relinquit puerum, qui in ramo arboris est, et lupum dentibus suis petit. Canis latrat; lupus ululat et dentium suorum vestigia in canis collo relinquit. Dum haec aguntur, puer ex arbore discedit et ad villam suam currit. Canis et lupus puerum abire neque vident neque audiunt, qui ad matrem suam, quae in villa eum exspectat, accurrit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44381
[darkshines] - [2018-02-06 13:30:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!