banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pater revenit (cap. X)
Pagina 18 Numero 21

 Iulius, cum Tusculo rursus villam suam petit, sacculum nummorum plenum habet. In lectica habet etiam id quod Aemiliae liberisque suis dare vult: ornamenta pulchra et magnam pilam et avem vivam quae canit. In villa Aemilia et liberi eum exspectant. Dominus ad villam suam advenit, e lectica exit et per ostium in atrium intrat cum servo qui magnum saccum portat. In atrio pater familiam suam salutat et ab Aemilia et liberis laetis salutatur. Servus saccum ponit ante dominum, et Iulius e sacco sumit gemmas, margaritas et alia ornamenta, quae Aemiliae dat, magnam pilam, quam Quinto et Marco filiis dat, atque avem vivam quae canit: eam avem dat suae Iuliae filiae. Aemilia novis ornamentis delectatur et viro suo multa oscula dat. Etiam filii delectantur nova pila et patri suo oscula dant; atque Iulia, quae laeta avem suam canere audit, Iulio non solum oscula, sed etiam rosas dat. Pueri exeunt in hortum, ubi inter rosas liliaque pila ludunt. Syra, quae eos illic ludere videt, irata est, quia pueri inter rosas currunt et foeda vestigia in terra faciunt. Itaque Syra clamat: "O pueri improbi! Hortus non est campus ubi pueri pila ludere possunt! Discedite e rosis meis!" Marcus eam interrogat: "Num tuae sunt rosae quae sunt in horto? Cur Iulia rosas carpere et cum cane sua Margarita in horto pila ludere potest?" Syra respondet: "Iulia rosas quas carpit Aemiliae dat, quia Aemilia rosis delectatur iisque villam ornat. Nonne te delectant rosae quibus fenestrae villae ornantur? Neque puella, cum pila ludit, pedes in rosis ponit: ea enim rosas amat!" Pueri non respondent: tacent et discedunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44382
[darkshines] - [2018-03-02 11:54:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!