banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Puer in silvā (cap. X)
Pagina 19 Numero 23

 Iulius cum Marco et Quinto filiis in campo est apud pastorem. Iulius oves aspicit et cum pastore eas numerat: "Una, duae, tres, quattuor, quinque... centum." Numerus ovium est centum, nulla ovis abest.
Dum pater oves aspicit et numerat, Quintus in campo cum Cerbero, cane pastoris, ludit. Parvum ramum, qui sub arbore iacet, sumit et ante Cerberum tenet: "Ecce ramus, Cerbere! Quaere eum!" Iam ramus per aera volat et procul a cane ad terram cadit. Cerberus ramum ut avem volare videt et post eum currit, ramum dentibus capit et ad Quintum portat. Canis ramum ante pedes Quinti ponit et caudam movet. Quintus rursus ramum sumit...
Marcus silvam post rivum aspicit, et in eam intrare vult. Marcus (ad Quintum): "O quam lucet hic sol! Ecce silva in qua umbra est. Veni post me in silvam!" Quintus autem in silvam intrare non audet, quia bestias feras timet. Marcus ergo Quintum in campo relinquit et silvam petit. Iam Marcus sine timore inter arbores ambulat.
Lupus, qui per silvam errat et cibum quaerit, ululat. Marcus lupum audit et perterritus est. Puer consistit neque se movere audet, nam lupum rursus prope se ululare audit. Marcus se inter arbores occultat.
Iulius quoque, dum oves numerat, lupum ululare audit. Circum se aspicit neque Marcum videt. Pater se interrogat: "Ubi est Marcus?" et ipse respondet: "Non in campo, sed in silva est! Necesse est eum in silva quaerere!"
Iulius et pastor cum cane oves relinquunt et Marcum in silva quaerunt. Pastor imperat: "Quaere Marcum, Cerbere!" Canis vestigia pueri in terra reperit. Iulius magna voce clamat: "Marce! Veni!" Marcus clamorem Iulii audit neque respondere audet, quia lupus prope est eumque reperire potest. Iam lupus puerum videt, sed ecce canis Cerberus accurrit et post eum Iulius cum pastore. Cerberus latrat et dentes ostendit, Iulius baculum movet et clamat: "Abi, lupe! Abi! Puer non est cibus tuus!"
Lupus videt baculum, homines, canem iratum – et in montem abit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44384
[darkshines] - [2017-11-04 13:41:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!