banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Puer et puellae (cap. XI)
Pagina 21 Numero 25

 Lucius in villa, quae in pulchro horto est, ubi multae rosae multaque lilia neque paucae arbores sunt, cum patre, matre multisque servis habitat non procul a Capua. Prope Lucii villam duae puellae habitant, Publii, pecuniosi viri Romani, filiae, quae pulchrae et probae sunt. Lucius autem puer improbus est, qui semper puellas ridet, easque stultas esse putat. Hodie illae puellae in campum eunt, ubi oves laetae herbam carpunt dum pastor cum cane suo eas ex colle spectat. Sol lucet in caelo, ubi nullae nubes sunt, et puellae, quae sunt fessae, umbram arboris petunt; pastor, qui eas arborem petere videt, laetus salutat. Puellae in umbra sub arbore sedent et oves, quae procul in campo errant, numerant: "Una, duae, tres, quattuor..." Dum autem numerant, oculos claudunt et dormiunt, quia fessae sunt.
Mater Lucium iubet rosas in campo carpere et ad villam afferre: vult enim mensam rosis pulchris ornare. Ergo Lucius ex villa exit et ad campum currit. Dum per campum ambulat et rosas, quae ibi multae sunt, carpit, puellas videt procul sub arboris umbra dormire. Ad eas adit, quae eum advenire non sentiunt, quia dormiunt. Rosas in terra ponit et in arborem, sub qua puellae iacent, ascendit easque ex ramo, qui supra eas est, spectat. Magna voce clamat: "Heus! Accurrite! Magnus lupus adit ad puellas! Eas esse vult!" Puellae perterritae oculos aperiunt nec lupum vident; Lucii vocem audiunt, neque vident Lucium ipsum, qui inter ramos et folia arboris occultatur. Pastor autem, qui est servus Publii, puellarum patris, improbum puerum inter arboris ramos se occultare videt; canis pastoris latrat et dentes Lucio ostendit. Accurrit pastor ad puellas et clamat: "Descende, improbe puer!" Sed Lucius iubet pastorem ipsum in arborem ascendere. Lucius ridet pastorem et dicit ‘eum timere'. Ad hoc pastor non respondet, sed dicit ‘ramos esse nimis tenues, neque eos puerum crassum sustinere posse'. Puer autem pastorem, qui haec verba dicit, ridet, et in alios ramos, qui sunt supra eius caput, ascendit. Sed ecce! Ramus tenuis, in quo Lucius pedes suos ponit, ad terram cum puero cadit! Puer in terra iacet perterritus: nunc pastor et puellae rident!


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44386
[darkshines] - [2017-11-07 13:40:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!