banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ancillae nōn bene pārent (cap. XII)
Pagina 22 Numero 27

 Mane est in Iulii villa, ubi iam multi servi ex cubiculis suis exeunt et ad dominos suos currunt. Aemilia in cubiculo suo, quod maius est quam cetera villae cubicula, et ubi domina cum viro suo dormit, sedet, dum eius capillum ornant duae ancillae, Delia et Syra. Illa enim speculum ante dominam suam tenet, haec, quae post Aemiliam stat, in capillis eius pulchras margaritas ponit. Sed Aemilia est irata, quia ancillae non bene parent; cum enim domina imperat Deliae: "Tene speculum!" ancilla manibus suis speculum movet, neque Aemilia in speculo se spectare potest; cum autem Syrae dicit: "Me non delectant hae margaritae parvae. Sume illas margaritas maiores ex mensa!", margaritae ex manibus Syrae, quae non bene eas digitis tenere potest, ad terram cadunt. "O, quam improbae sunt hae ancillae meae!" Aemilia clamat, et "Abite!" imperat, "Discedite, et Iuliam arcessite! Ea enim in oppidum venire vult." Ancillae exeunt et Iuliam vocant, quae ad matrem accurrit. Mater autem filiae suae se ad tabernam, quae in oppido est, ire velle dicit, cuius tabernarius cibos bonos non magno pretio vendit: "Veni tu quoque in oppidum, Iulia. Te enim delectat tabernas aspicere et bonos cibos emere." Iulia gaudet et cum matre in oppidum a servis lectica vehitur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44387
[darkshines] - [2017-08-15 18:54:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!