banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Canis stultus (cap. XIII)
Pagina 22 Numero 28

 Sol in caelo, ubi nullae nubes sunt, lucet, et aliae aves, quae in caelo volant, laetae cantant, aliae inter arborum ramos et folia nidos suos faciunt. In campis pastores sub arborum umbra iacent, dum ovium greges errant et herbam, quae eas delectat, carpunt et edunt. Viae, quae per campum ad oppidum ducunt, sunt plenae multarum bestiarum, quae cum hominibus ad oppidum eunt. Ante servos, qui ex campis ad villas reveniunt, asini ambulant, qui saccos malorum vel pirorum plenos portant; domini pulchris et magnis equis vehuntur; pastores, qui oves ducunt, et pueri, qui pila ludunt, cum canibus suis per vias errant. Sunt vero etiam bestiae quae solae, sine hominibus, per campum et vias errant. Inter eas bestias est canis, qui videt puerum sub arbore dormire. Apud puerum, super saccum, qui iacet in terra, panis cum bono cibo est. Canis adit ad puerum, qui eum advenire non sentit, quia dormit: est enim fessus. Canis igitur, qui ventrem vacuum habet, cibum ore capit et fugit procul a puero.
Canis, qui cibum in ore tenet, in ponte, qui supra parvum rivum apud oppidum est, ambulat, quia vult in silva se occultare inter arbores et illic cibum suum esse. Dum vero in ponte est, in aqua rivi se ipsum, ut in speculo, videt, et putat alium canem illic esse; in ore illius canis cibum videt, et putat illum meliorem esse quam cibum, quem ipse iam habet. Quid ergo facit canis stultus? Os suum aperit, quia cibum canis, quem in aqua videt, capere vult; cibus autem ex ore canis in rivum cadit: canis nullum iam cibum habet. Nam qui nimis multum cibum habere vult, saepe nullum habere potest.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44388
[darkshines] - [2017-08-01 12:35:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!