banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fortis mīles Rōmānus (cap. XIV)
Pagina 25 Numero 31

 Antonius, fortis vir Romanus in Germania militans, cum Hispano, qui Romanorum exercitui paret, per viam longam, quae ab oppido ad castra ducit, ambulat. Dum laeti campos aspiciunt in quibus iam primae rosae rubrae videntur, ex silva duo Germani magna voce clamantes in eos impetum faciunt eosque longis hastis oppugnant. Romanus et Hispanus autem, quorum alter gladium, alter arcum et sagittas manibus capit, ab illis barbaris non fugiunt, sed, hostium impetum sustinentes, armis se defendere incipiunt. Hispanum, cuius sagittae scuta tantum hostium tangunt, non hostes ipsos, alter Germanorum in rivum, qui per campum fluit, hasta sua iacit; Hispanus, cuius sanguis, in rivum fluens, rubram facit aquam, illic manet mortuus. Romanus, qui videt amicum mortuum in fluvio iacere, neque solus contra duos Germanos armatos pugnare potest, circum se spectat, quia locum ad pugnam convenientem reperire vult; aspiciens post se, non procul ab eo loco, ubi a barbaro se defendit, parvum murum esse videt, ad quem currit; se post murum ponens, utrumque Germanum exspectat venientem. Tum primus currens ad eum adit, sed, cum hastam iacit, Romanus se movet et hasta, arborem pulsans, ad terram cadit; miles autem in murum ascendit et, ex muro impetum faciens, barbari collum gladio verberat, qui, magna voce clamans, mortuus cadit. Deinde alter Germanus, cum amicum in terra iacentem videt, timens militem fortem, perterritus in magnam silvam, quae prope est, fugere vult; sed Romanus, post eum currens et sinistra manu capiens, gladio corpus eius pulsat, pulmones et ventrem aperiens et Germanum, cuius sanguis in herbam campi fluit, mortuum in terra relinquit. Fortes enim sunt barbari, sed Romani fortiores sunt.
Romanus ad castra it, ubi alii milites eum exspectant, qui, cum vident eum sine Hispano amico revenientem illumque in pugna cum Germanis mortuum esse audiunt, de pugna ipsa interrogant; Germanus autem uterque, alter apud alterum in terra iacet: supra eos aves ferae volant, mortuorum corpora esse volentes.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44389
[darkshines] - [2017-11-04 18:07:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!