banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Servī et ancillae (cap. XV)
Pagina 25 Numero 32

 Cotidie ante lucem Aemilia surgit et per villam ambulat dum adhuc dormiunt Iulius et liberi. Vult enim aspicere ancillas et servos, qui iam primo mane surgunt: nam alii cibum dominis et ceteris faciunt, alii purum faciunt atrium, alii ornant mensas rosis liliisque, quae ex horto carpunt. Sed nisi domina eos aspicit, servi, qui pigri sunt, non industrii, nihil agunt, et aut inter se verba faciunt, aut in sellis et in cubiculis suis dormiunt. Ergo necesse est Aemiliam mane surgere et per villam ambulare. Iulia, quae audit matrem in horto ambulantem et aliquid ancillae dicentem, excitatur et e lecto surgens, ad matrem currit. "Mamma" inquit "possumne tecum venire? Ego quoque servos et ancillas aspicere volo!" Aemilia dicit puellam secum venire posse, sed eam iubet calceos induere: non convenit enim puellae Romanae pedibus nudis in villa aut per hortum ambulare. Servi pedibus nudis ambulant, non domini, neque liberi. Iulia igitur calceos suos induit et cum matre it.
Multi servi iam ad campos currunt: nam pastores sunt, qui oves illuc cum canibus suis ducunt et exspectant dum herbam edunt; ante vesperum vero eas rursus ad villam ducunt. Alii servi ex rivo, qui in campo prope locum ubi Iulius cum familia habitat fluit, in villam aquam portant.
Iam Iulius quoque surgit, qui faciem et manus lavat, tunicam et calceos induit atque statim per villam ambulare incipit: in hortum intrat et Syrum, servum pigerrimum, sub arbore dormientem videt. Iulius iratus eum magna voce vocat: "Syre! Quid agis? Dormisne iam hac hora?" Syrus, qui domini irati vocem severam audit, statim surgit: terram sub rosis movere incipit et in ea aquam ponit: "Non dormio, domine" inquit "ecce, rosis aquam do!" Iulius ridet, quia videt servum perterritum esse.
Dum haec aguntur, Aemilia ancillas suas domum puram facere et ornare docet: "Delia, nonne vides mensam sordidam esse? Quid agis? Cur in sella sedes? Veni huc et hanc mensam puram fac! Tu, Syra, i in cubiculum Marci, sume vestem sordidam, quae in lecto est, eamque aqua calida lava!" Iulia, quae apud matrem est, nihil dicere audet, sed post Syram in cubiculum Marci intrat. "Syra, cur necesse est te sordidam Marci vestem lavare? Nonne alia ancilla hoc facere potest?" Syra respondet "Non est difficile hoc facere, mea parva Iulia, et ego, quae non iam puella sum, laetior sum cum hoc facio quam cum fenestras lavo aut aquam aliasque res graves fero. Vestis enim levis est!" Iulia gaudet, quod Syram, ancillam suam, amat, neque vult eam nimis fessam esse.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44390
[darkshines] - [2017-11-05 14:56:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!