banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ā māne ad vesperum (cap. XV)
Pagina 27 Numero 34

 Marcus et Quintus in lectis cubant. Uterque puer vult dormire, neuter surgere vult. Iam est mane, hora prima. Pueri gallum canentem novum diem salutantem audiunt neque surgunt. Alter oculos non aperit neque se movet, alter oculis apertis iacet et super lectum se vertit. Servus qui pueros excitare solet cubiculum intrat clamans: "Marce! Quinte! Mane est. Surgite e lectis!" Marcus et Quintus surgunt, et servus iis aquam affert. Pueri manus et facies aqua frigida lavant. Deinde a servo vestimenta poscunt, et ipsi se vestiunt. Calceos quoque induunt.
Hora prima parentes iam apud mensam sedent liberos suos exspectantes. Intrant liberi. "Salvete, pater et mater!" inquiunt. Omnes panem et mala edunt.
Marcus et Quintus, qui discipuli sunt, libros, tabulas, stilos, regulas secum ferentes ludum petunt.
Meridie vel hora sexta, qua sol altissimus in caelo est, rursus e ludo reveniunt. Post meridiem Marcus et Quintus ludunt. Deinde totum corpus lavant aqua calida et frigida.
Finis diei est hora duodecima. Post eam horam nox incipit. Nocte sol non lucet, sed luna et stellae lucent. Lunam spectare pueros delectat: aut lunam novam spectant, cum exigua tantum pars lunae videtur, aut lunam dimidiam, quae formam habet litterae D, aut lunam plenam, cuius forma est ut littera O. Si nocte lunam aspiciunt, pueri non satis dormiunt neque mane surgere volunt. Tum parentes eorum sunt irati.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44392
[darkshines] - [2017-11-07 13:51:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!