banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Mīles in Germāniā (cap. XV)
Pagina 29 Numero 38

 Aemilius, Marci et Quinti avunculus, qui in Germania militat, hodie est in villa prope Tusculum, ubi pueri cum parentibus suis habitant. Aemilia, mater Marci et Quinti, fratrem suum adesse gaudet. Pueri Aemilium interrogant: "Avuncule, cur tu in Germania habitas?"
"Magnus est exercitus Romanus in Germania" inquit Aemilius, "qui contra hostes pugnat; in eo exercitu sum miles."
Marcus: "Quo in oppido habitas, cum in Germania militas?"
Ridens respondet Aemilius: "Non in oppido, sed in castris habito. Castra sunt oppidum militum. Habito in magnis castris mille passus a finibus imperii."
Quintus: "Quot milites illic habitatis?"
Aemilius: "In illis castris sex milia peditum equitumque habitamus."
Marcus: "Num feminae et pueri cum militibus habitant?"
Aemilius: "Nullae feminae aut pueri in castris habitant cum militibus, quia nec feminae nec pueri militare possunt. Neque iis licet castra intrare. Circum castra fossa lata est et vallum duo milia passuum longum et prope decem pedes altum. Quattuor portae per vallum in castra ducunt, sed cum hostes castra oppugnant, portas claudimus et vallum ascendimus. Pila in hostes iacimus et, si necesse est, gladiis castra defendimus aut ipsi impetum facimus in hostes. - Sed hoc satis est. Iam tempus est me Romam ire."
Aemilius tacet. Tristis est, quod ei necesse est post paucos dies in Germaniam redire. Hodie autem Romam ire vult, quia amicam Romanam habet. Pueri tristes sunt, quia avunculus cum iis ludere non vult, sed cum amica sua in viis Romanis ambulare.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44395
[darkshines] - [2018-01-03 14:01:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!