banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fīnis tempestātis (cap. XVI)
Pagina 32 Numero 43

 Dum Lŷdia et Medus nave patriam suam Graeciam petunt, magna tem¬pestas oritur. Caelum atris operitur nubibus, multis fulguribus illustratur mare, sequitur tonitrus cum imbre, ac magnus ventus flare incipit. Ceteris omnibus Neptunum invocan¬tibus, Lŷdia sola Christum invocat, neque enim Lŷdia deos Romanos veretur, sed Dominum Iesum Christum, Dei filium, qui ventis et mari imperare potest.
Navis fluctibus iactatur et aqua impleri incipit. Gubernator, qui mari turbido navem vix gubernare potest, nautas iubet aquam haurire et merces graves, quae eadem nave vehuntur, in mare iacere. Merces in mare labuntur et navis levior fit. Iam ventus cadere incipit, fluctus non tanti sunt quanti erant: finis est tempestatis.
Laetantur omnes, qui paulo ante perterriti erant. Nautae deum Neptu¬num dominum maris esse putant, Lŷdia vero putat do¬mi¬num suum Christum ventis et mari imperare posse. Tan¬tum mercator tristis sedet aspiciens fluctus qui merces eius operi¬unt.
Mercator tristi voce loquitur: "Sub illis fluctibus iacent omnes merces meae! Nihil habeo praeter haec vestimenta umida!"
Lŷdia eum consolari conatur: "Quid tristis es, merca¬tor? Gaude quod navis noster adhuc natat et quod nos omnes vivimus neque sub fluctibus iace¬mus cum mer¬ci¬bus tuis! Etiam si pecuni¬osus non es, vivis et vales."
Ad hoc mercator "Ego" inquit "magnam familiam habeo. Quomodo vivere possumus sine pecunia?"


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44398
[darkshines] - [2020-05-04 19:20:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!