banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Plūtī fossa (cap. XVII)
Pagina 33 Numero 45

 Plutus est vir pecuniosus, qui suam pecuniam aliis largiri non vult. Parvam igitur fossam sub alta arbore parat, in qua magnam pecuniam, multas gemmas multasque margaritas occultat. Pastor vero nomine Faustinus, qui in campo cum ovibus suis ambulat, Plutum has res magni pretii in fossa ponentem aspicit; ergo, postquam Plutus abit, pastor ad fossam adit et pecuniam magnique pretii ornamenta sumit; ea in sacco suo ponit et ad uxorem fert, quae, cum gemmas et margaritas pulcherrimas videt, laetissima ei oscula multa dat. Die sequenti Plutus ad fossam adit, quia vult suam pecuniam et ornamenta videre. Quamquam enim Plutus nihil ea pecunia emere vult, eamque sub terra servare solet, eum valde delectat cotidie cogitare se pecuniosissimum esse. Cum autem videt in fossa nihil iam inesse, intellegit improbum virum nunc pecuniam et ornamenta sua habere, neque se iam suos nummos, suas margaritas suasque gemmas spectare posse.
Tum magna voce clamans deos invocat, et per longum tempus multis cum lacrimis plorat; terram et caelum suis clamoribus implet. Mercurius igitur, deorum nuntius mercatorumque deus, eum audit clamantem et statim adit. Eum reperit apud fossam lacrimantem, et causam lacrimarum poscit. Plutus igitur ei haec narrat: "Sum vir pauper, qui parvam pecuniam meam sub hac arbore in fossa servare soleo. Nunc tamen nihil mihi manet, quia improbus vir pecuniam meam habet! Fossa vacua est!" At deus tristem viri animum consolari conatur, et fossam lapidibus implet. Tum Pluto haec dicit: "Tu pecuniam tuam sub terra servare soles, neque ullas res ea pecunia emis; idem igitur tibi est pecuniam atque lapides habere: ergo serva lapides sub terra: desine lacrimare et eodem modo gaude!"

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44399
[darkshines] - [2017-08-27 11:30:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!