banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Duo frātrēs (cap. XIX)
Pagina 34 Numero 47

 Pastori pauperi, nomine Faustolo, duo erant filii, Brutus et Nero. Hic, puer probus, a parentibus magis amabatur quam ille, quem omnes stultum esse putabant. Hi cum cane suo oves quaerebant, quae per montes et valles errabant. Dum tamen procul a patris casa absunt, sol occidit, et nox sine luna obscuras facit vias, neque facile erat errantium ovium vestigia in terra reperire; simul atrae nubes in caelo cernebantur, ex quibus nix alba cadere in terram incipiebat; paulo post alta nive tota terra, colles, montes, campi operiuntur, neque iam pueri ad casam revenire possunt, quia viam nullo modo reperiunt. Per multas horas errant per silvas in montibus; cum tamen nimis fessi sunt, magnam arborem petunt et illic iacent in terra prope mortui. Aer frigidissimus est.
Tum Brutus e collo fratris lineam cum anulo sumit, quam in collo canis ponit. "Age!" dicit cani, "Casam pete et patrem quaere!" Dum vero pueri illic sunt, pastor eiusque uxor, qui in casa eos exspectabant, timebant, quia nox erat, neque eos revenire videbant. Sed ecce! Audit pastor canem apud ostium latrantem; cum ostium aperit, videt canem qui in collo lineam filii sui gerebat. Ex casa exit et cum bono cane suo, qui eum per campum et vias montis ducit, ad ipsam advenit arborem, sub qua uterque puer in nive iacebat. Nero, qui tunica fratris calida operiebatur, quietus dormiebat, et frater eum complectebatur; Bruti vero corpus, quod nudum erat, quia vestimentis eius operiebatur Nero, nive et glacie frigebat: nam optimus puer, quem omnes stultum esse putabant ridebantque, fortiter mortuus erat, quia fratrem minorem servare et defendere volebat et sciebat opus esse eius frigens corpus operire. Pater, eos videns, lacrimas tenere non poterat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44415
[darkshines] - [2017-10-23 17:18:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!