banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Servus Britannus (cap. XX)
Pagina 37 Numero 52

 Davus est vir Britannus qui in oppido cum uxore et liberis suis in parva et paupere domo habitat. Dum in campo est cum ovibus et cane suo, procul audit uxorem et liberos clamantes: accurrit et videt milites Romanos in suam familiam impetum facientes, equis in hortum intrantes, hastis uxorem pulsantes filiosque verberantes. Clamans se in eos iacit, qui tamen eum baculis et hastis verberant; ad terram cadit Davus: nihil iam videt oculis: caput, corpus, membra omnia dolent. Davum nihil sentientem milites in equum imponunt et ad oppidum portant: inde, sine uxore, sine liberis, quos non iam videbit per totam vitam, nave ad portum Ostiensem vehitur, ubi eum mercatores ut servum diviti domino Romano vendent.
Post paucos dies navis ad portum perveniet; Davus cum aliis servis descendet et ad forum ducetur, ubi tabula ei in collo ponetur, in qua magnis litteris Latinis scriptum erit eum Britannum et fortem esse. Deinde prope nudus ascendet in altum locum in medio foro situm, et mercator, apud eum stans, magna voce clamare incipiet: "Emite hunc servum fortissimum, qui ex Britannia huc ad nos vectus est! Aspicite eius membra! Aspicite umeros, bracchia, crura! Ubi invenietis virum fortiorem?" Vir dives aderit, qui cum mercatorem talia clamantem audiet, eum adibit et rogabit: "Quanti constat hic servus Britannus?" Mercator respondebit eum quinque milibus nummorum constare; vir pecu-niosus pecuniam mercatori dabit et Davum secum ducet ad villam suam. Davus primum perterritus erit: "Quid fiet de me nunc?" cogitabit; "Quid faciet hic vir, qui meus dominus nunc est?" Si tamen bonum dominum habebit, minus male vivet. Non enim omnes domini Romani tam severi sunt: alii servos suos saepe verberare solent, neque eis multum dormire aut esse licet; alii vero servos quoque homines esse putant et prope amicos eos habent.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44420
[darkshines] - [2017-11-30 10:00:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!