banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fīlius industrius (cap. XX)
Pagina 38 Numero 53

 Hegio est mercator qui Ostiae prope portum cum familia sua habitat. Vir dives est, qui merces suas, quae ex terris alienis advehuntur, magno pretio in Italia vendit. Magnificam domum possidet cum pulcherrimo peristŷlo, quod deorum dearumque signis ornatur.
Hegio duos filios habet, quorum nomina sunt Marianus et Galbiolus. Galbiolus est puer decem annorum, qui adhuc ludum petit. Marianus iam adulescens est sedecim annorum. Is apud magistrum suum discipulus prudens atque industrius erat, qui non solum litteras et numeros bene discebat, sed etiam ipse per se multos libros legebat. Optimus discipulus erat, qui saepe a magistro suo docto laudabatur.
Mercator filium suum maiorem ad se vocat et sic ei loquitur: "Ab hoc anno puer iam non es, Mariane. Volo tecum loqui de tempore futuro. Quid nunc vis facere? Visne mercator esse ut pater tuus? An nauta?"
Marianus respondet: "Ego nec mercator nec nauta esse volo, quia non solum nautae sed etiam mercatores navigare debent sive mare tranquillum sive turbidum est, et multae naves cum mercibus in fluctus merguntur. Tempestates et mare turbidum timeo. Sed nolo domi manere. In Graeciam ibo, quia litteras Graecas atque linguam Graecam discere volo. Doctus ero ut magister meus, nec solum libros Latinos, sed etiam libros Graecos legam. In Graecia viros doctos audire potero ac multas res ab optimis magistris discere. Visne me tecum in Graeciam ducere? Si bonam navem et bonos nautas habebimus, hoc anni tempore sine timore tecum navigabo."
Verba filii patrem non delectant, nam is putabat filium suum velle mercatorem esse. Neque tamen adulescentem tam prudentem ac doctum domi tenere vult, itaque filio "Gaudeo" inquit "quod vis mecum in Graeciam ire, quamquam mercator esse non vis. Bene intellego te, ut adulescentem prudentem ac doctum, plura discere velle in Graecia apud magistros doctissimos. Ergo, si ventus secundus erit, post paucos dies simul proficiscemur. Hodie gubernatorem adibo qui bonam navem in portu habet."
Septimo die post hoc colloquium, vento secundo atque caelo sereno, Hegio cum suo Mariano filio proficiscitur. In portu Ostiensi, antequam navem conscendit, adulescens matrem complectitur et "Vale, mater mea!" inquit, "Noli lacrimare! Gaude quod ego iam non puer, sed adulescens sum, nec me curare debes!" Mater lacrimam detergens "O Mariane!" inquit, "Tristis sum quod tu me et domum nostram relinquis ac procul a patria vives." Marianus eam osculatur et "Multas epistulas" inquit "ad te scribam, mater. Quamquam longe abero, cotidie de te et de patria mea cogitabo." Tum fratrem complectitur et cum patre navem conscendit. Vela vento implentur et navis plenis velis e portu egreditur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44421
[darkshines] - [2018-02-19 13:31:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!