banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gubernātor doctus (cap. XX)
Pagina 39 Numero 54

 Hegio mercator cum filio suo adulescente, cui nomen est Marianus, Graeciam petit. Merces suas in Graecia magno pretio vendere vult, et illic novas merces minore pretio emere, quas deinde in Italia vendet pretio maiore. Hoc modo mercator prudens magnam pecuniam facere solet, qua non solum res necessarias, sed etiam multa et magna dona uxori et liberis suis emere potest. Certe mercator dives est Hegio.
Marianus patrem suum diligit, neque vero ipse mercator esse vult. Is enim libros Latinos et Graecos legere vult et multas res novas a magistris Graecis doctissimis discere; itaque cum patre suo eadem nave vehitur in Graeciam, ubi magistrum omnium optimum docentem audire poterit. Marianus discipulus magistro suo dignus erit atque post duos vel tres annos ipse vir doctus in patriam revertetur.
Dum navis vento secundo per mare vehitur, adulescens in alta puppi sedet et librum de optimo gubernatore, cui nomen erat Palinurus, legere conatur. Sed difficile est in puppi librum legere, quia gubernator qui illic sedet magna voce absentem cantat amicam. Marianus eum tacere iubet, neque is respondet, sed foeda voce cantare pergit!
Adulescens oculos a libro suo tollens mare et caelum aspicit. Supra mare nubes atras oriri videt, et procul tonitrum audit. Statim patrem adit et "Videsne illas nubes atras quae ab occidente oriuntur?" inquit "Quid eas significare putas? Ego tonitrum ac tempestatem venientem timeo, nam tonitrus iam procul auditur. Nolo hic tempestatem opperiri. Iube gubernatorem portum petere, pater: illic finem tempestatis opperiri poterimus." Mercator vero "Noli timere" inquit, "gubernator noster est bonus nauta, qui officium suum scit. Certe tu plures libros legis quam ille, et multas res difficiles scis, sed navigare nescis – hoc libri tui te docere non possunt. Mane tranquillus in puppi, et perge librum tuum legere!" "Ego tranquillus sum" inquit filius, "nec iam tranquillum erit mare!"
Marianus ad gubernatorem redit, qui maiore voce cantare incipit, dum totum caelum nubibus atris operitur et iam prima fulgura mare illustrant. Gubernator vero neque caelum neque mare aspicit, sed male canere pergit! "Tace, gubernator!" inquit adulescens, "Specta caelum! Fac officium tuum! Necesse est portum petere, nam brevi maxima tempestas orietur!" Gubernator nullum verbum respondet neque caelum spectat, sed se ad Marianum vertit eumque umidis oculis aspicit. Tum adulescens animadvertit eum manu tenere poculum – ex quo non aquam bibit!
Subito magnus ventus flare incipit ac navis fluctibus pulsatur. Gubernator surgere conatur nec pedibus stare potest et ante Marianum labitur. Clamant omnes et Neptunum, deum maris, invocant: "Serva nos, Neptune!" Navis sine gubernatore in mari turbido errans inter fluctus iactatur et aqua impleri incipit. Nautae aquam haurire conantur atque merces graves in mare iaciunt. Tum vero, omnibus perterritis, Marianus tranquillus in loco gubernatoris considit: is navem contra ventum vertit et in mediis fluctibus recte gubernat. Ita navis servatur neque fluctibus mergitur. Paulo post ventus cadere incipit: minuuntur fluctus et iam prope tranquillum fit mare.
Laetantur omnes et Marianum ut optimum gubernatorem laudant eumque ‘alterum Palinurum' appellant. Hegio laetus filium suum complectitur et "Profecto" inquit "tu non solum libros legere, sed etiam navem gubernare scis!" Marianus autem "Librum legebam" inquit "de Palinuro, optimo gubernatore. Ut vides, libri mei multas res me docere possunt."

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44422
[darkshines] - [2018-02-19 13:10:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!