banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quīntus gubernātor erit (cap. XX)
Pagina 40 Numero 55

 Marcus cum Quinto fratre loquitur.
"Post decem annos" dicit Quintus "magnam navem habebo, cuius gubernator ero. Tum in mari Hadriatico et in mari Tusco navigabo. Etiam in magno Mari nostro navem meam gubernabo."
"Si navis tua magna erit, Romam ea adire non poteris. In flumine Tiberi, ubi paulum est aquae, magnae naves navigare non possunt. Tantum parvae naves Romam adeunt. Navis tua Romam non adibit" dicit Marcus.
"Quamquam Romam adire non potero, adibo multa alia oppida maritima magnos portus habentia. Tales sunt Ostia, unde parva nave Romam petam, Brundisium, Ariminum, Genua, Puteoli. Multi mercatores merces suas nave mea in Italiam vehent et eas vendent vel alias terras petent et novas merces ement" pergit Quintus.
"Si autem tempestas orietur, tum nautae omnes merces in mare iacient et mercatores contra te irati erunt" dicit Marcus.
"Irati non erunt, immo gaudebunt, quia vitam suam magis amabunt quam pecuniam" respondet Quintus.
"Quomodo navis tua in medio mari gubernari poterit, cum nulla terra videbitur?" interrogat Marcus, qui non gaudet, si frater eius laetus est.
"Stultus puer es, Marce!" inquit Quintus "num nescis ‘gubernatorem caelum spectare atque solem et stellas duces ei esse'? Si solem orientem a dextra videt, ad meridiem navigat, si autem solem occidentem a dextra videt, ad septentriones navigat. Necesse non est alia aspicere."

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44423
[darkshines] - [2017-11-07 18:16:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!