banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Magister numerōs dictat (cap. XXI)
Pagina 42 Numero 58

 Magister Diodorus, postquam discipulos numeros breviter scribere docuit, sex numeros iis dictat: ‘quattuor', ‘novem', ‘quattuordecim', ‘undeviginti', ‘quadringenta', ‘nongenta'. Cur magister ‘quadringenta' et ‘nongenta' dicit, non ‘quadringenti' et nongenti'? Numeri qui in -genta desinunt sunt neutrum pluralis.
Quisque discipulus suo modo numeros scribit. Sextus sic scribit: IV, IX, XI, XIX, CD, CM; Titus sic: IV, IX, XIV, XIX, XL, XC; Marcus sic: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII, CCCC, DCCCC.
Diodorus, postquam numeros dictavit et discipuli eos scripserunt, tabulam cuiusque discipuli in manus sumit et spectat id quod scriptum est. Nemo discipulus omnes numeros recte scripsit, at magister Sextum et Titum quattuor numeros recte scripsisse videt. "Vos" inquit "quattuor numeros recte scripsistis, Sexte et Tite."
Sextus: "Scripsimus ita ut nos numeros scribere docuisti."
Diodorus: "Nec vero te CD et CM scribere docui, Sexte, nam C raro ponitur ante D et M, ‘quadringenta' et ‘nongenta' rectius scribuntur CCCC et DCCCC."
Marcus: "Ego ita scripsi!" Marcus dicit ‘se ita scripsisse'
Magister: "Tu recte C quater scripsisti in iis numeris, sed etiam I quater scripsisti in numeris ‘quattuor', ‘novem', ‘quattuordecim', ‘undeviginti': IIII, VIIII, XIIII, XVIIII. Id te non docui! Scio antiquos Romanos toties I scripsisse, sed hodie littera I ponitur ante V et X: ‘quattuor' scribitur IV, ‘novem' IX, ‘quattuordecim' XIV, ‘undeviginti' XIX – hi numeri recte scripti sunt a Sexto et Tito." Magister dicit ‘hos numeros a Sexto et Tito recte scriptos esse.'
Tum magister se vertit ad Titum, qui XL et XC scripsit, et "Sed cur tu" inquit "XL et XC scripsisti? Eae litterae significant ‘quadraginta et ‘nonaginta', non ‘quadringenta' et ‘nongenta', ut ego vobis dictavi."
Titus: "Ego te ‘quadraginta' et ‘nonaginta' dicere audivi."
Magister: "Male audivisti! Tune malas aures habes? Profecto ‘quadringenta' et ‘nongenta' dixi. Nonne vos me ita dicere audivistis, Marce et Sexte?"
Sextus: "Certe nos ita te dicere audivimus. Scripsimus eos numeros quos nobis dictavisti." Sextus et Marcus magistrum numeros ‘quadringenta' et ‘nongenta' dictantem bene audiverunt, Titus male audivit.
Marcus: "Sed ego unus ex tribus discipulis eos numeros recte scripsi! Cur me non laudavisti, magister?"
Magister: "Te non laudavi, quia alios quattuor numeros prave scripsisti."
Marcus: "Ego scripsi ut antiqui Romani scribebant. Num tu antiquos Romanos prave scripsisse putas?"

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44426
[darkshines] - [2017-11-07 13:10:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!