banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Nōn omnēs virī malī sunt, Metella! (cap. XXV)
Pagina 45 Numero 64

 Tabellarius domum Iulii venit, qui epistulam Aemiliae attulit. Ianitor eum primo in villam admittere nolebat; ille tamen intravit et epistulam ostendit ostiario; qui statim epistulam prehendit et ad dominam suam in atrio sedentem tulit. Aemilia ceram aspiciens signum amicae suae cognovit, cui nomen erat Metella. Postquam signum rupit, epistulam legere coepit, qua amica rem tristem, quae ei acciderat, narrabat. Metella enim planis verbis scripserat ‘se infelicem esse': ‘amicum suum in Graeciam esse profectum' narrabat neque sperabat ‘se eum visuram esse' usque ad finem anni. Amicus, qui mercator erat, dixerat ‘se procul ab oppido haud longum tempus mansurum esse'; tamen affirmaverat ‘se officia sua neglegere non posse sibique a mercatoribus Graecis merces emere opus esse.' Sed Metella amicum mentiri eamque fallere putabat. "Tales sunt viri, mea Aemilia!" scripserat in epistula "Ille mihi ‘amorem suum numquam minorem futurum esse, immo vero auctum iri' promiserat!" Cum Metella ad portum Ostiae amicum proficiscentem salutatum ivit, a longe clamavit: "Revertere ad me! Noli me solam relinquere!" – sed vox eius difficilis erat auditu, neque amicus eam videre potuerat, quia navis quam celerrime portum deseruerat et brevi e conspectu Metellae abierat.
Aemilia dolebat quod Metella scripserat ‘se miserrimam esse atque cotidie multis cum lacrimis flere,' sed sciebat virum illum non esse improbum; ergo certa erat eum brevi rediturum esse ad amicam suam. Aemilia enim eum amicam suam reliquisse credere non poterat. Post tres menses Aemilia alteram epistulam accepit, qua Metella ei narravit ‘amicum e Graecia rediisse sibique donum pulcherrimum dedisse.' Amicus enim e Graecia anulum magni pretii secum tulerat, eumque Metellae dederat. Metella laetissima erat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44432
[darkshines] - [2017-11-04 13:59:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!