banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Neuter recēdere vult (cap. XXV)
Pagina 56 Numero 65

 Paucos ante dies Leander, servus Iulii, postquam in foro Tusculano panem et pisces emit, viam longam et angustam intravit quae a foro ad portam oppidi ducit. In ea via domino Cornelio occurrit, qui equo vehebatur ad forum. Leander ipse a foro vehebatur asino. Necesse fuit utrumque consistere, neuter procedere potuit, nam nimis angusta erat via. Sed neuter eorum, neque Cornelius neque Leander, recedere voluit!
Cornelius vultu severo servum aspiciens "Heus tu, serve!" inquit, "Cede mihi! Iube asinum tuum ad forum reverti!" Ad hoc Leander, qui asinum suum bene noverat, "Asinus meus recedere non vult. Atque ego iam longe absum a foro. Tu revertere ad portam!" At dominus iratus "Profecto" inquit "nolo tibi, sordido servo, cedere! Nisi tu statim mihi cedis, hoc baculo et te et asinum tuum verberabo!" Haec locutus, de equo descendit et baculum ante se tenens ad Leandrum accessit.
Tum vero asinus turpissimo sono rudere coepit: "Ruirruirruirr..." Strepitu territus, equus Cornelii in pedes posteriores surgens se vertit atque e loco fugit. Asinus cum Leandro equum currentem secutus est, neque Cornelius eum retinere potuit. Rubens ob pudorem rediit ad equum suum, qui intra portam dominum exspectabat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44433
[darkshines] - [2017-11-07 17:38:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!