banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Puer barbarus (cap. XXV)
Pagina 46 Numero 66

 Prima luce Marcus cum Davo Tusculum ambulat. Davus non modo res Marci fert, sed etiam epistulam quam Iulius ad magistrum scripsit.
Davus: "Ecce epistulam domini fero, quam tu ipse magistro tuo trades."
Marcus: "Etiamne mercedem fers, quam magistro debemus?"
Davus: "Pecuniam non fero. Pater tuus mercedem solvere non vult."
Marcus: "Ergo magister iratus erit mihi."
Davus: "Non tibi, sed patri tuo iratus erit. Dominus enim plane scribit ‘magistrum nihil te docere posse neque igitur mercedem meruisse!'"
Marcus: "Ita est ut scribit pater: nihil disco ab illo magistro!"
Marcus et Davus incipiunt collem ascendere in quo situm est Tusculum oppidum.
Marcus: "Miror quod oppidum non in valle, sed in colle situm est."
Davus: "Oppida in collibus aedificantur, quia facilius est collem defendere. Difficile enim est hostibus collem ascendere."
Marcus frontem tergens "Non solum hostibus" inquit "difficile est. Ego semper fessus sum cum tandem ad ludum adveni. Ob eam causam necesse est in ludo dormire!"
Davus: "Id te non excusat. Posthac necesse erit te in ludo vigilare ac magistro parere. Laetare quod tibi licet in ludum ire – mihi puero non licebat."
Marcus: "Sed tu servus es, Dave."
Davus: "In patria mea servus non eram."
Marcus: "Quae est patria tua?"
Davus: "Est Britannia."
Marcus: "Ergo puer barbarus eras."
Davus: "Laetare quod tu puer barbarus non es! Pueris barbaris non licet litteras et numeros discere."
Marcus: "Sed pueris barbaris licet dies totos cum aliis pueris ludere, per campos et silvas errare, in fluminibus natare, equos regere, feras occidere, nec iis necesse est ante lucem surgere."
Davus: "Pueri barbari non tam beate vivunt quam tu putas. Multa mihi puero erant officia, neque enim servum neque ancillam habebat pater meus."
Marcus: "Quare ex patria tua profectus es?"
Davus: "Parentes mei a militibus Romanis necati sunt, quia Romanis auxilium ferre nolebant."
Marcus: "Cur Romanis auxilium negabant?"
Davus: "Quia Romani hostes erant Britannorum atque magno exercitu bellum gerebant contra patriam nostram. Ego cum parentibus meis habitabam in parva domo prope magnam silvam in qua exercitus Britannorum se occultabat. Subito milites Romani domum nostram intraverunt ac patrem meum interrogare coeperunt. Ille vero cives suos, qui patriam suam ab hostibus defendebant, fallere nolebat neque ullum verbum fecit de exercitu Britannorum qui in silvis occultabatur. Meis oculis vidi patrem et matrem a saevis militibus occidi. Ipse puer quindecim annorum cum ceteris Britannis captis Romam missus sum et servus factus. Pater Iulii me sescentis sestertiis emit."

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44434
[darkshines] - [2017-11-04 15:41:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!