banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Īnfāns repertus (cap. XXV)
Pagina 47 Numero 67

 Syra et Delia ancillae Tusculum eunt, quia in oppido varias res necessarias emere debent. Antequam forum intrant, per viam angustam obscuramque ambulant. Ancillae timidae circum se spectant neque ullum hominem in via obscura conspiciunt, sed Delia exiguos sonos audit: "Va... va... va..." et Syram interrogat: "Audisne illos sonos, Syra?" "Quos sonos?" inquit Syra, "Ego nihil audio; sed video aliquid in media via iacere. Quidnam est?"
Ancillae ire pergunt et mox ante saccum consistunt in quo cunae insunt cum parvulo infante! Delia iam intellegit sonum quem audivit vocem infantis vagientis fuisse. Vestimenta infantis sordida et umida sunt, neque mater neque nutrix adest. Syra infantem tollit et complectitur; infans ancillam timide spectat oculis mirantibus, tum vagire pergit. Syra miratur matrem infantem suum ita in via deseruisse, atque iam constituit eum portare ad nutricem quae eum alere et curare poterit. Dum haec secum cogitat, subito mulier in viam exit multis cum lacrimis clamans: "Nulla femina me miserior vivit! Melius erat me mortuam esse quam sine infante meo vivere!" Delia eam interrogat: "Quid tibi est?" et mulier flens respondet: "Vir meus improbissimus me deseruit. Postquam me pulsavit ac paene necavit, infantem nostrum prehendit atque mihi dixit ‘se eum in flumen iacturum esse!' Tum saccum in quo erant cunae cum infante secum tulit. Quis mihi infantem reddet? Fortasse iam mortuus est!"
Hoc audiens Syra miserae mulieri infantem ostendit quem ‘in media via in sacco inventum esse' narrat. Mater statim infantem ut filium suum cognoscit eumque complectitur atque osculatur. Lacrimas deterget atque laeta cum infante suo discedit.
Syra tristis est neque umquam eius parvuli infantis obliviscetur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44435
[darkshines] - [2018-02-17 09:46:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!