banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Somnus turbātus (cap. XXV)
Pagina 48 Numero 68

 Intra paucos menses Aemilia rursus parvulum infantem habebit. Iulius iam laetatur quod iterum filiolum aut filiolam suam primos gradus et prima verba docebit. Etiam ceteri liberi laetabuntur cum novum infantem in cunis videbunt.
Nox est, luna lucet in caelo sereno inter stellas minores. In villa omnia silent, nec tamen Aemilia bene dormit; somnus eius valde turbatus est. In somnis enim foedam nutricem videbat, cui novum infantem suum dederat; sed illa nutrix parvulum infantem male curabat: neque enim infantem sordidum lavabat aut vestem eius mutabat neque satis lactis ei dabat; itaque infans semper vagiebat neque dormire poterat. Nutrix vero infantem vagientem sordidis manibus prehendit atque ridens "Infantem tuum in flumen iaciam!" inquit matri miserrimae, quae eam retinere conabatur...
Hic Aemilia Iulia plorante e somno excitatur. Etsi rebus quas in somnis vidit territa est, statim surgit atque ad filiam suam accurrit. "Quid ploras, Iulia?" inquit, et Iulia respondet: "Ploro quia in parva insula sola relicta sum ubi nemo me amat – vos omnes meam parvulam sororem tantum amatis..." "Quae haec est fabula?" inquit Aemilia, "Tibi soror non est. Noli rebus falsis quas in somnis vides terreri! Omnes te amamus, Iulia. Ecce statim ad te venio, quia te plorare audivi." His verbis Aemilia filiam suam territam consolatur, neque vero dicit ‘se ipsam rem terribilem in somnis vidisse.'

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44436
[darkshines] - [2017-11-04 11:55:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!