banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Improbus servus Mārcō suādet ut fugiat (cap. XXX)
Pagina 48 Numero 69

 Marcus iterum puer ita improbus fuit, ut non solum Iuliam sororem pulsaret, sed etiam in via cum aliis pueris pugnaret. Pater eius tam iratus erat, ut eum baculo verberare vellet; at mater, cum filium pallentem propter timorem videret, maritum oravit, ne tam severe improbum puerum puniret; ei suasit ut in cubiculo duos tresve dies eum includi iuberet. Marcus, quamquam gaudebat patrem eum non pulsavisse, tamen non laetabatur quod ei necesse erat in cubiculo parvo obscuroque tam longum tempus iacere. Strepitu maximo diu clamavit, et forem manibus pedibusque percutiebat, quia eam effringere conabatur. Tandem fessus fuit pulsando et clamando; dum in lecto recumbit et dormire paulisper conatur, quidam nequam servus patris cubiculum intravit ut ei cibum ferret. Statim puer e lecto surrexit et ex ianua cubiculi aperta fugere conatus est, at servus eum prehendit ac tenuit. "Sine me abire! Nolo hoc in cubiculo obscuro manere!" Marcus clamavit. Tum servus parva voce: "Hic extra cubiculum pater tuus ambulat, qui statim te rursus in cubiculo custodiri iubebit. Illa via non patet ad fugiendum. Tu ipse per te hinc effugere non potes, at hodie felix dies est tibi, quia ego te docere possum fugiendi artem. Visne me, fugiendi magistrum, tibi auxilium ferre?" His verbis auditis Marcus, qui patri oboedire nolebat, neque in cubiculo manere cupiebat, servum oravit ut omnia sibi diceret sine mora: ‘se paratum esse ad omnia pericula adeunda' dixit. Tum servus ille, nomine Fabricius, cum in fugiendo puerum iuvare vellet, sic loqui perrexit: "Bone puer, laetor quod tam audax esse videris, quia semper audere nobis opus est atque res secundas eligere, ut felicitatem consequamur. Num fabulam quae de Daedalo et Icaro narratur ignoras? Illi homines fuerunt qui primi per aera volare ausi sunt... sed cur illis necesse fuit volare? Unde effugere conati sunt? In carcere inclusi erant, sed nullo modo libertatem oblivisci poterant. Tibi quoque ex hoc carcere exire opus est! Ne unam quidem horam hic manere poteris! Sequere Daedali Icarique exemplum: fuge! Videsne illam fenestram? Per eam hinc exire potes: ito et mox ad oppidum pervenies! Age, puer audax: nemo te consequi poterit!" Marcus palluit cogitans quid pater de hoc consilio fugae sentire posset. Puer ita patrem iratum timebat, ut tam procul a villa fugere non auderet. Praeterea Marcus, quamquam saepe improbus fuit neque patri paruit, tamen malus puer non erat: parentibus ipse carere nolebat, neque tantum dolorem matri afferre volebat, ut ipsa, a filio quem valde amabat relicta, multis cum lacrimis maereret.
Subito Iulius cubiculum intravit, qui servum severissime reprehendit et "Audivi" inquit iratus baculum ante se tenens "istum servum tibi persuadere conantem ut mihi non pareres. Ego vero curabo ne quidquam contra dominum suum iam agere audeat! Faciam ut tergum ei doleat!" Servus humi se proiecit ad pedes domini, eumque oravit ne se verberaret. "Preces tibi non proderunt, serve nequam. Verbera multa meruisti! Tu vero, Marce, veni mecum: scio te bonum puerum esse, neque te umquam matrem, quae te valde amat, relicturum esse spero, etsi homines improbi tibi suadent ut hoc facias!" Iulius duobus aliis servis imperavit ut Fabricium prehenderent atque in hortum traherent.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44437
[darkshines] - [2017-11-03 23:36:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!