banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Mārcus inclūsus (cap. XXX)
Pagina 49 Numero 70

 Hodie magister iratus Marcum verberavit, quia malus discipulus fuerat, atque etiam epistulam ad Marci patrem scripsit in qua de filio eius improbo querebatur. Rediens e ludo cum aliis pueris pugnavit et domi parentibus suis mentitus est, ita ut mater crederet eum bonum discipulum fuisse! Sed epistula magistri accepta pater intellexit filium suum tam male fecisse ut verbera mereret. At mater, cum filium ob timorem pallentem videret, maritum oravit ne puerum tam severe puniret. Iulius igitur Marcum in cubiculum includi iussit, atque ad magistrum, qui mercedem sibi debitam poscebat, scripsit ‘se mercedem solvere nolle.'
Marcus in cubiculo obscuro inclusus quamquam gaudebat se non iterum a patre verberatum esse, magna voce querebatur atque fores manibus pedibusque percutere coepit. Cum forem ligneum frangere non posset, fessus clamando et pulsando in lecto recumbens dormire conatus est. Postquam horam dormivit, excitatus est, cum clavem cubiculi verti audiret. Davus servus, qui puero incluso cibum afferebat, forem caute aperuit, et cum primum Marcus forem apertam vidit, celerrime e cubiculo effugit! Davus eum prehendere conatus est, sed cibus quem tenebat ei e manibus lapsus est, neque puerum fugientem consequi potuit. Fessus currendo Davus ad dominum revertit et ‘Marcum per forem apertam e cubiculo effugisse atque se frustra puerum fugientem persecutum esse' confessus est. "Quid ais?" inquit Iulius iratus, "Tune Marcum in fugiendo iuvisti? Atque ego tibi prae ceteris credebam!" et alios servos Marcum quaerere iussit. Tandem puer in triclinio repertus est, ubi se sub mensa occultabat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44438
[darkshines] - [2017-10-30 17:53:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!