banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amīcus Philippae Chrīstiānus (cap. XXX)
Pagina 50 Numero 71

 Aemilia in cubiculo suo sedet, dum Philippa ancilla capillos dominae exornat. Domina speculum ante se tenet et se spectat; silentium ancillae animadvertit atque in speculo eam lacrimantem videt. Lacrimis ancillae permota "Quid est, Philippa?" inquit, "Cur fles?"
"O domina!" inquit ancilla, "Brevi sola relinquar a viro, nomine Proculo, quem ante omnes amo. Omnium mulierum miserrima esse mihi videor! Quid faciam? Quomodo vivam sine eo?"
Aemilia: "Si te relinquere vult, haud probus est vir. Quam saepe viri montes auri feminis pollicentur, tum vero, promissa sua obliti, eas solas deserunt! Noli maerere ob amorem talis viri improbi, qui te indignus esse videtur."
"Immo probus, probissimus est Proculus meus!" exclamat Philippa, "Non sua causa me deseret. Dominus eius cras eum ad mortem duci iubebit."
Aemilia: "Quid ais, Delia? Quid fecit iste vir? Hominemne necavit? Neque enim ullus dominus sine causa servum suum ita punit. Etsi tu defendis eum, quoniam eum amas, tamen dubito num amicus iste tuus vir probus sit."
Philippa prae dolore loqui non potest ac lacrimare pergit. Aemilia, quae bona domina est, eam verbis suis consolari conatur. Tandem Philippa "O domina!" inquit, "tibi aliquid dicam quod aliis omnibus occultare necesse est, ne ego quoque in carcerem mittar. Amicus meus duos iam menses in carcere inclusus tenetur, et cras saevissimis feris vorandus dabitur! Tibi igitur hanc rem confitebor: Proculus meus... est... est Christianus!"
"Quid? Christianus?" inquit Aemilia. "Melius erat eum esse furem nequissimum! An nescis Christianos infantes necare atque eorum sanguinem bibere? Praeterea tam stulti esse dicuntur ut quidam eorum asinum tamquam deum adorent. Obliviscere illius viri improbi, qui tam turpiter vivit, mea Philippa!"
At ancilla "Qui talia dicunt" inquit "mentiuntur, nec vero Christianos umquam cognoverunt. Mihi crede, domina! Tu scis me numquam tibi mentitam esse."
Ergo Aemilia, quae aliquid de vita Christianorum audire cupit, ancillae suadet ut sibi plura narret de hac re. Philippa vero rogat dominam suam ut promittat ‘se auxilium laturam esse Proculo,' qui in tanto periculo versatur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44439
[darkshines] - [2017-11-02 16:21:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!