banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Philippa dē Chrīstiānīs (cap. XXX)
Pagina 51 Numero 72

 Philippa ancilla cum Aemilia colloquitur, dum ei capillos exornat.
Ancilla confessa est ‘amicum suum, nomine Proculum, esse Christianum.' Domina, hac re cognita, primo tam perturbata est ut Philippae suaderet ut virum illum desereret, tum vero, cum lacrimas ancillae videret eamque audiret dicentem ‘vitam Christianorum probam esse,' rogavit eam ut plura de hac re sibi narraret.
Ergo Philippa "Multae res falsae" inquit "de Christianis narrantur, omnes vero qui talia narrant mentiuntur. Dicunt ‘Christianos asinum adorare ac tam saevos esse ut infantes necare eorumque sanguinem bibere soleant!' Quid stultius, quid falsius dici potest? Christiani tam probe vivunt ut maleficia ne cogitare quidem iis liceat; accusantur ‘quod non habeant templa neque illos deos adorent quos ceteri Romani verentur'; dicuntur ‘lucem fugere atque gravia maleficia sua omni modo occultare conari.' At ego, quae eos bene novi, tibi plane dico ‘eos esse optimos homines.'
Diligenter cavent ne per totam vitam scelera faciant, ne fidem fallant, ne coniugem alienam cupiant. Certo die ante lucem convenire solent, ut carmen Christo quasi Deo canant; tum discedere solent, et rursus in eundem locum omnes conveniunt ad cenam: unus ex iis panem frangit ceterisque tamquam fratribus panem dat itemque vinum, quod ex eodem poculo omnes bibunt. Unum adorant Deum, ‘eum' dicunt ‘omnium hominum esse Dominum et in eius potestate totum mundum esse, et caelum, et terram et mare.' Dicta et facta Christi legunt e libellis, quos scripserunt discipuli eius, qui ipsi suis oculis et auribus Dominum nostrum viderant et audiverant. Postea iterum carmina et preces Deo et Christo canunt. Christus, qui in Iudaea vixit, filius Dei esse dicitur; is multos aegros solis verbis suis sanabat; faciebat ut caeci viderent, surdi audirent, muti loquerentur, imperabat claudis ut surgerent et ambularent – etiam quosdam mortuos suscitavit! Postremo improbi homines eum terribilem in modum necaverunt, sed ille surrexit a mortuis tertio die et in caelum ascendit."
"Tune" inquit Aemilia "haec omnia vera esse credis? O, Philippa! non solum amicus tuus, sed tu ipsa Christiana esse mihi videris." Haec locuta domina ancillam suam intuetur.
Philippa primo pallet, tum rubet – non quod eam pudeat esse Christianam, sed quia domina eam accusare videtur. At Aemilia, quae ancillam suam magni aestimat, continuo eam consolatur: "Noli timere, Philippa! Ego nondum mihi persuadere possum haec quae mihi narravisti de Christo esse vera; sed intellego non omnes Christianos esse tam malos homines quam dicuntur. Bono animo esto! Delectata sum te audiendo, neque cuiquam hanc rem narrabo."

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44440
[darkshines] - [2017-11-04 10:22:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!