banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dēliae amīcus ad mortem dūcitur (cap. XXX)
Pagina 51 Numero 73

 Dum Delia capillos dominae exornat, Aemilia eam tristem esse animadvertit. Dominae interroganti ‘quid fieret' ancilla, postquam diu dubitavit num causam doloris sui Aemiliae dicere posset, tandem confessa est ‘amicum suum, nomine Proculum, esse Christianum; principem eum ad mortem duci iussisse.' Aemilia igitur Deliam rogavit ut sibi de illo viro narraret. "Amicus meus servus erat probus, qui in villa domini cum reliqua familia Ostiae habitabat.
Dominus eum magni aestimabat, cum ille omnia officia sua semper optime curaret, neque umquam dominum fallere conatus esset. Ita a domino diligebatur ut ceteri servi ei valde inviderent. O domina! Doleo, cum de hac re cogito: olim unus ex servis, qui forte post fores stabat, amicum meum in cubiculo Christum dominum suum invocantem audivit. Servus ille improbus, cum putaret hanc esse causam ut Proculus e villa pelleretur atque ad mortem cum aliis Christianis mitteretur, statim ad amicum meum accusandum dominum adiit, eique rem, sicut audiverat, narravit.
Dominus, quamquam valde dolebat, tamen Proculum custodiri iussit; dixit ‘se die postero eum principi traditurum.' Amicus meus sciebat qua morte moriturus esset, nisi paratus esset ad contemnendum Christum et ad principem deosque adorandos; sed, cum id facere nollet, is ad mortem certam mittebatur. Haud longum tempus ei reliquum erat ad vivendum. At, cum iam de vita desperaret, domina, quae ei bene volebat, ingressa carcerem, in quo is erat inclusus, eum ita in fugiendo iuvit ut ad portum Ostiae tutus perveniret. Ibi Proculus navem conscendit, cuius gubernator ei erat notus; qua vectus Aegyptum petiit. Sperabat enim hoc modo se occultare posse in locis ubi nullus homo, sed tantum bestiae ferae habitarent.
Cum primum in Africam pervenit, urbes et oppida fugit, et in locis ab hominibus desertis tres menses habitavit, neque quidquam esse poterat, nisi herbam – quae tamen rara erat – et parvas bestias, quas ipse capiebat. Post tres menses vero milites, qui per illa loca transibant, eum viderunt; eum captum Romam ad principem duxerunt; ipse sine timore ‘Christianum se esse et servum fugitivum' confessus est. Princeps igitur eum ad mortem duci iussit." Delia prae lacrimis et dolore de amico suo iam narrare non potest. Aemilia, quae in audiendo mota est, ancillam suam consolari conatur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44441
[darkshines] - [2017-06-09 11:43:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!