banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tyrannī vīta (cap. XXXI)
Pagina 52 Numero 74

 Dionŷsius, Siculus tyrannus, quamquam maximas habebat divitias magnamque rerum omnium copiam possidebat, non putabat se esse beatum. Olim vero Damocles, unus ex hominibus qui eum valde admirabantur, in sermone, eius divitias, vasa argentea, vestes pretiosas, magnificam domum ita laudavit, ut negaret umquam hominem beatiorem fuisse; cui talia dicenti "Visne igitur," inquit Dionŷsius, "quoniam haec vita te delectare videtur, ipse eandem gustare, ut cognoscas qualis sit fortuna mea?" Statim ille se id maxime cupere respondit.
Tum tyrannus hominem in aureo lecto magnificis imaginibus ornato poni iussit, quem imperavit ut servi pretiosissima veste sternerent; mensasque plurimas apposuit exornatas floribus inter vasa et pocula ex auro et argento facta sparsis; quae vasa erant optimorum ciborum et dulcissimorum vinorum plena. Deinde ad mensam pueros formosissimos iussit consistere, eisque imperavit ut Damocli omnibus in rebus diligenter servirent. Tibicines fidicinesque tam pulchre carmina canebant, ut nihil pulchrius illo cantu cogitari posset. Damocles igitur sibi felix esse videbatur.
Dum tamen haec omnia magnifice fiunt, supra se magnum periculum impositum esse conspexit: nam tyrannus lucentem gladium, filo maxime tenui vinctum, ex alto supra eius caput demitti iussit, ut impenderet illius beati collo. Itaque nec pulchros illos ministros iam aspiciebat Damocles, nec vasa argentea summa arte confecta; nec manum extendebat in mensam, sed unum illum gladium aspiciebat, quo ita terrebatur, ut de ceteris omnibus rebus, quamquam pulcherrimae erant, nullo modo curaret. Denique oravit tyrannum ut sibi abire liceret: nam tantum erat periculum, ut tali modo sibi non iam beatus esse videretur. Dionŷsius igitur hoc modo demonstravit non esse dicendum beatum illum, cui semper aliqui metus impendeat.
[de-mittere; im-pendere = supra stare]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44442
[darkshines] - [2017-10-21 18:02:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!