banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Marītus ēbrius (cap. XXXV)
Pagina 53 Numero 75

 Trypho est tabernarius Romanus qui non solum libros, sed etiam tabulas, chartam, stilos, calamos, cetera vendit. Nec magnum lucrum facit, quia pauci sunt homines qui litteris student atque libros emunt.
Hodie autem quidam vir doctus tres libros pretiosos ab eo emit. Itaque Trypho, qui gaudet se bonum lucrum fecisse, postquam vesperi tabernam suam clausit, non ad uxorem et liberos suos ascendit, ut solet, sed tabernam petit, ubi optimus cibus coquitur. Postquam cocum salutavit, in lecto accumbit et carnem porci cum holeribus atque vinum aquamque frigidam sibi apportari iubet. "Noli vero" coco inquit "nimium salis carni addere!" "Ne timueris!" respondet cocus, "Negotium meum bene scio." Minister vinum et aquam apportat, neque enim Trypho vinum merum bibit, sed aquam vino miscet. Brevi caro porci a ministro in mensa apponitur.
Dum Trypho vinum et cibum gustat atque optimum cocum laudat, duo eius amici adulescentes tabernam intrant et Tryphonem salutant. Quos Trypho, etsi inexspectati veniunt, ad mensam suam recipit. Illi statim vinum merum cum melle a ministro petunt. "Mihi placet vinum dulce, non acerbum" ait alter ex amicis, et vino mel miscet. Trypho autem, ut solet, aquam suo vino miscere vult, cum alter amicus "Noli" inquit "aquam cum bono vino miscere, Trypho! Quin vinum merum bibis nobiscum?"
Iam non modo adulescentes, sed etiam Trypho merum potat. Omnes pocula exhauriunt. Trypho, qui paulum bibere solet, poculum suum vacuum in mensa ponit et "Necesse est" inquit "me redire, nam domi uxor me exspectat." Surgere vult, sed alter ex adulescentibus "Itane uxorem tuam vereris?" inquit, "Ne oblitus sis nos amicos esse tuos! Num nobis alterum vini poculum negare vis? Cum amicis potare oportet!"
Trypho igitur alterum vini poculum postulat, atque minister iterum merum in pocula eorum fundit. Hic, poculum tollens, adulescens exclamat: "Bibamus igitur et gaudeamus! Nunc est bibendum!" et poculum suum exhaurit. Trypho, qui amicis largus videri cupit, alterum atque alterum poculum vini rogat. Ita cum amicis suis tot pocula meri potat ut vix solus ambulare possit. Amici vero, etsi ipsi male ambulant, eum sustinere conantur dum incertis gradibus domum redit.
Domi Trypho uxorem suam, quae maritum impatienter exspectat, voce incondita salutat, neque eam osculatur, sed statim lectum petit. Uxor vero, cum maritum suum ebrium esse sentiat, irata est baculumque sumit ut eum verberet. Trypho eam rogat ut sibi ignoscat et se excusare conatur: "Ignosce m-mihi, m-mea carissima uxor! Ipse m-merum b-bibere nolebam, semper enim aquam vino m-misceo, sed amici m-mei m-me m-merum bibere coegerunt..." Ad haec uxor "Ain' tu vero? Ab amicis tuis cogeris merum potare" inquit, "dum uxorem tuam aquam bibere cogis! Vinum carissimum largiris amicis nequissimis, dum mihi, tuae uxori ‘carissimae', vix satis pecuniae das ad lac emendum liberis nostris! Nonne te pudet ita uxorem et liberos neglegere?"
Trypho nihil ad haec respondet, nam iam dormit. Uxor irata eum stertere audit: "Ssst-rrrch! Ssst-rrch!..."

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44443
[darkshines] - [2017-11-07 15:36:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!