banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
In theātrō (cap. XXXV)
Pagina 54 Numero 76

 Aemilia, quae fabulis spectandis valde delectatur, viro suo suasit ut se et duos filios secum duceret ad ludos scaenicos, qui in theatro Tusculano fiunt. Agitur enim fabula mirabilis de adulescente fortissimo, qui per se sine auxilio magnum hostium numerum vicit atque in fugam vertit.
Aemilia "Certe" inquit filiis suis "delectabimini illam fabulam spectando, neque solum delectandi causa, sed etiam monendi causa agitur fabula."
Tusculi ante theatri ostium clamat aliquis: "Properate, viri et feminae! Properate, pueri! Venite fabulam spectatum!" Quintus fratrem et parentes hortatur ut quam celerrime ad theatrum properent, ne tarde veniant, sed magna hominum turba simul per ostium theatri intrare vult. Tandem omnes in theatro sunt ac locos quaerunt ad sedendum. Locis prope scaenam inventis, Iulius et Aemilia cum filiis suis silentes ac spectandi cupidi initium fabulae opperiuntur.
Subito vir veste ornata indutus in scaenam procedit atque, silentio facto, magna voce clamat: "Salvere vos iubeo, spectatores! Iam, dis faventibus, incipiet fabula nostra. Speramus hac fabula vos delectatum iri!"
Post haec verba statim fabula agi incipit: in scaenam progreditur miles adulescens qui circum hostium castra per noctem obscuram versatur, cum omnia extra vallum et in ipsis castris tranquilla esse videantur. Subito a dextra milites apparent, qui adulescentem gladiis petunt; post brevem pugnam eum captum ab oculis spectatorum trahunt, ita ut omnes se interrogent utrum vivat an ab hostibus interfectus sit.
Quintus, qui haec omnia attentus spectavit, iam oculos claudit, quia valde fessus est, postquam diu cum aliis pueris lusit. Mox puer dormire incipit atque in somnis sibi videtur idem miles esse quem paulo ante in scaena spectavit: in carcere inclusus consilium fugae excogitat, ne ab hostibus crudelibus interficiatur. Fenestra rupta e carcere effugit et in media hostium castra pervenit. Illic, compluribus militibus interfectis, in ducem ipsum impetum facit. Rete, quod humi iacebat, tollit et in ducem iacit ita ut is, reti implicitus, se defendere non possit. Tum eum gladio petit...
Hic Quintus spectatoribus plaudentibus e somno excitatur. In scaena ducem morientem videt — quem ipse in somnis sibi videbatur interficere!

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44444
[darkshines] - [2017-11-07 17:24:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!