banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Plīnius dē morte avunculī (cap. XXXV)
Pagina 55 Numero 77

 Tacitus, vir doctissimus qui multos libros de rebus gestis Romanorum scripsit, a C. Plinio amico suo petivit ut sibi epistulam scriberet de avunculi sui exitu. Namque avunculus C. Plinii, vir doctissimus, eo die mortuus erat quo ignibus e monte Vesuvio eruptis multa Campaniae oppida, in iis Pompeii, Herculaneum, Stabiae, deleta sunt.
Plinius Tacito interroganti hanc fere epistulam scripsit: "Avunculus meus erat Miseni, ubi classi Romanae praeerat. Ante diem nonum kalendas Septembres, hora fere septima, mater mea nuntiavit ei ‘apparere nubem mira magnitudine et forma.' Ille cibum gustaverat iacens, et litteris studebat. Poscit calceos, ascendit locum ex quo maxime res illa mirabilis conspici poterat. Oriebatur nubes (incertum erat ex quo monte – postea Vesuvium fuisse cognitum est), cuius forma quasi pinus videbatur; nam velut longissimo trunco in altum tollebatur, tum quibusdam ramis extendebatur, candida interdum, interdum sordida. Avunculo meo, ut doctissimo viro, hoc magnum visum est propiusque noscendum. Iubet naviculam parari, mihi permisit ut secum venirem; respondi ‘me litteris studere malle' – et forte ipse mihi dederat quod scriberem.
Egrediebatur domo, cum epistulam accepit Rectinae, feminae sibi notae, quae imminenti periculo perterrita erat (nam villa eius sub monte iacebat neque ullo modo fugere poterat nisi navibus); orabat ‘ut se ex tanto periculo eriperet.' Vertit ille consilium: navem longam conscendit ut auxilium ferret non Rectinae modo, sed multis (erant enim frequentes incolae illius orae amoenissimae). Properat illuc unde alii fugiunt rectumque cursum in periculum illud tenet sine metu!
Iam cinis in naves cadebat, iam etiam nigri lapides igne fracti. Dubitans paulum an cursum flecteret ac reverteretur, mox gubernatori, qui eum monebat ut ita faceret, "Fortes" inquit "fortuna iuvat: Pomponianum pete!" Stabiis erat ille; ibi omnes res suas in naves tulerat paratus ad fugam si contrarius ventus cecidisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo vento vectus, complectitur amicum perterritum, consolatur, hortatur, utque timorem eius sua tranquillitate minueret, se in balneum duci iubet; lautus accubat, cenat...
Iam e Vesuvio monte pluribus locis ignes lucebant. Ille dicebat ‘villas ab agricolis desertas ardere.' Tum quievit – verissimo quidem somno! Sed mox excitatus est, cum ob cinerem extra cubiculi ianuam cadentem vix exire posset. Omnes dubitabant utrum sub tecto manerent an sub caelo versarentur. Nam tremente terra tecta huc illuc moveri videbantur, at sub caelo lapides cadentes metuebatur. Iam illic nox fuit omnibus noctibus nigrior. In litus egredi constituerunt, ut aspicerent num mare naves admitteret, sed adhuc mare turbidum ventusque adversus erat. Ibi, super stratam vestem cubans semel atque iterum avunculus meus aquam poposcit exhausitque. Cum duo servi eum sustinerent, surrexit, et statim cecidit, aer enim tam crassus factus erat, ut spirare non posset. Mane corpus eius mortuum inventum est integrum et opertum veste qua indutus fuerat.
Interim ego et mater Miseni eramus – sed hoc nihil ad rem; nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam. Vale!"



exitus (e vita) = mors
Pompeii -orum m pl
Stabiae -arum f pl
Misenum -i n = oppidum Campaniae maritimum
lapis -idis m
cinis -eris m = sordes quae igne relinquuntur
ardere = igne consumi

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44445
[darkshines] - [2017-08-27 21:52:28]

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44445
[biancafarfalla] - [2018-01-28 19:19:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!