banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Previsioni e divinazioni
Pagina 381 Numero 9

Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum "divinationem" voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro physico Lacedaemonii moniti sunt, ut urbem et tecta linquerent, quod terrae motus instaret ("incombeva"). Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister, divinator habebitur, sed physicus, quod, postquam viderat haustam aquam de iugi puteo, terrae motus dixit instare. Nec vero umquam animus hominis naturaliter divinat, nisi ("se non") cum ita liber est et vacuus, ut sit plane solutus a corpore; quod aut vatibus contingit aut dormientibus. Ergo et ii, quorum animi e corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto (avv.) quae vaticinantes pronuntiant.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44488
[darkshines] - [2017-06-17 10:11:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!