banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Il maestro deve insegnare anche con l'esempio
Pagina 73 Numero 20

 Mater familias gnatos prima ab infantia in gremio suo educat, mox non peregrinis, sed fidis paedagogis et egregiis magistris committit. Pater familias magistros ac paedagogos bene moratos filiis et filiabus eligere debet. Magister erga discipulos animum paternum sumit: ideo non iracundus, non acerbus, non contumeliosus esse debet. Magister bene moratus est si vitia neque habet neque tolerat. Bonus magister discipulos saepe laudat, frequenter monet, semel atque iterum emendat, raro punit aut castigat; praeterea puerulos non aspere, neque infesto animo aut iniuriis, sed magna cum patientia et indulgentia tractat. Ceterum discipuli adsidue ac diligenter in studium incumbere debent, magistrorumque praeceptis atque consiliis cum obsequio et observantia parere. Magistrorum officium est docere; magister igitur discipulos verum, bonum atque honestum docet, a mendacio autem, a malo atque probro avertit. Attamen magister non solum verbis et doctrina, sed etiam exemplo docere debebit: verba enim movent, ut est in proverbio, exempla trahunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44522
[darkshines] - [2017-12-29 12:35:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!