banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Nettuno
Pagina 80 Numero 26

 Neptunus, Saturni et Rheae filius, aquarum imperium habebat: itaque dominus ac patronus erat non solum pelagi, sed etiam fluviorum, rivorum, stagnorum atque lacunarum; praecipuum dei regnum autem pelagus amplum ac profundum erat. Neptuni domicilium in caeruleo palatio positum erat, splendidis gemmis exornato. Deus coronam regiam gerebat et vehiculum ab equis marinis tractum regebat; sinistra tenebat habenas, dextera autem non sceptrum, sed fuscinam, imperii signum. Neptuni animus non tranquillus, sed semper varius erat: modo iratus, modo serenus, subitas procellas in vasto pelago suscitabat aut sedabat; saepe etiam terras fuscina quassabat, insulasque inter undas excitabat aut dissolvebat. Inter beluas dicati erant Neptuno equus et delphinus, inter plantas sacra erat pinus. Multa loca, praesertim maritima, sub Neptuni praesidium posita erant: ut Corinthus, Athenae et multae insulae Aegaei. Graeci et Romani Neptunum pie sancteque colebant; pelagi deo templa atque aras aedificabant plerumque in promunturiis et in oris maritimis, statuas autem praecipue in stadio et in circo ponebant, ubi rapidi equi certabant; in sacrificiis denique praesertim robustos tauros Neptuno immolabant.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44528
[darkshines] - [2017-12-20 18:12:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!