banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Mercurio
Pagina 83 Numero 28

 Antiqui poetae Mercurium deum genuina astutia praeditum dixerunt. Parvulus Phoebum per dolum armento privavit et furtum callide occultavit. Phoebi minae puerum non terruerunt, nec Phoebus iuvencas recuperavit; immo novo dolo Mercurius Phoebum etiam pharetra et sagittis spoliavit. Postea Mercurius primam lyram testudine aedificavit et Phoebo pro iuvencis donavit. Mercurius etiam deorum nuntius erat: calceamenta alata induebat celeriterque aquas terrasque peragrabat; sic superorum imperia viris, virorum desideria superis apportabat. Petasum gerebat dexteraque caduceum tenebat: caduceo somnum donabat aut arcebat et animas ad inferos ducebat. Mercurius praeterea praesidebat mercaturae, eloquentiae variisque virorum negotiis; ideo viarum quoque et aleae patronus erat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44530
[darkshines] - [2017-06-20 09:53:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!