banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I benefici di Teseo
Pagina 90 Numero 32

 Memoria beneficiorum Thesei, Aegei filii, numquam evanescet. Antiquitus enim Atticam innumera monstra infestabant et piratae vexabant. Praeterea Athenarum incolae, iuxta imperium tyranni Cretae, septenos pueros totidemque puellas in insulam praedam Minotauro mittere debebant. Theseus autem, Atticae regis filius, primum patriam a monstris liberavit tutamque a piratarum insidiis reddidit; deinde etiam Minotaurum necare statuit. Minotaurus monstrum saevum atque horrendum erat et vitam degebat in Labyrintho, aedificio implicatis maeandris. Innumerae viae per Labyrinthum ducebant, sed arduum erat ad medium pervenire, etiamque magis arduum excedere inde. Theseo autem validum auxilium praebuit Ariadna, tyranni filia, viri forma capta. Theseus igitur magna cum audacia in Labyrinthum intravit, monstrum petivit atque interfecit; postea, fili Ariadnae auxilio, maeandros retro percurrit integerque cum pueris puellisque e Labyrintho evasit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44534
[darkshines] - [2018-08-12 12:33:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!