banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Enea scampa alla distruzione di Troia
Pagina 113 Numero 39

 Iamdiu Graeci Troiam, opulentam Asiae urbem, frustra obsidebant: nam oppidanorum virtus hostium oppugnationem irritam reddebat. Tum Graeci dolum excogitaverunt: Ulixis consilio et Palladis arte equum ligneum ante moenia super litus aedificaverunt – equum Minervae piaculum falso dictitabant –, postea fugam per mare simulaverunt. Dolum Sinonis perfidia confirmavit, et credula Troianorum multitudo equum validum munimentum urbis existimavit: ideo cives partem moenium diruerunt, infestumque animal in arce statuerunt. Sed in beluae cavernis strenui milites latebant. Intempesta nocte, dum Troiugenae, vino et somno gravati, arcte dormiunt, Sinon equi ventrem aperuit; lecti milites, gladiis et hastilibus armati, e latebris erumpunt, vigilias necant urbisque moenia aperiunt. Saeva Graecorum multitudo irruit in incolas sopitos et inermos: victores efferatam virorum mulierumque caedem ediderunt, totamque urbem incendiis ac ruinis impleverunt. Ex incendiis evasit Aeneas, numinum voluntate: nam fata Veneris filium ad novam urbem reservabant.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44541
[darkshines] - [2017-06-30 15:41:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!