banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Luoghi palustri e luoghi silvestri
Pagina 120 Numero 44

 Ubi paludes et stagna sunt, ibi caelum insalubre est: nam molesti culices et complura alia insecta sunt, hominum valetudini valde hostilia, atque insidiosi angues per humum serpunt aut inter herbam latent. Loca palustria altum silentium pervadit; tantum ranae sine mora in arundineto coaxant. Loca silvestria contra salubria sunt. Ibi varii et diversi soni animos hominum recreant: versicolores aves suaviter cantant, folia vento agitata leniter susurrant, murmurant rivorum undae, dum cochleae inter saxa repunt et innumera animalia cibum cum alacritate quaerunt aut celeria per nemus discurrunt. Caelum salubre, grati odores, loca amoena, copiosi et limpidi fontes homines alliciunt et ex urbe in agros atque ad nemus invitant: nam locus silvester apparet quasi sedes terrestris domicilii caelestium.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44546
[darkshines] - [2017-06-30 15:45:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!