banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Lotte fra patrizi e plebei
Pagina 126 Numero 49

 Inter patres et plebem acres contentiones usque a primordio urbis fuerant. Nam patricii omnes divitias possidebant civitatemque arroganter administrabant. Plebs contra graves labores tolerare, onerosa vectigalia pendere et in summa paupertate vitam degere debebat; sic plebeiorum vita valde ardua ac difficilis erat. Sed olim plebeii urbem reliquerunt, in Sacrum Montem secesserunt ibique castra posuerunt. Nam sic cogitabant: "Si terram colere recusaverimus agri messes iam non suppeditabunt, et patriciorum mensae pane carebunt: tunc fortasse plebis iura valebunt". Atque ita evenit. Patricii legatos ad plebem miserunt et legati senatorum verba nuntiaverunt: "Remeate, cives, in urbem! Patricii enim debita vestra remittent atque in posterum pericula laboresque aequaliter inter patres ac plebem distribuent". Tunc plebeii omnes simultates deposuerunt et in urbem remeaverunt; ceterum patricii promissa servaverunt tribunosque ad defensionem plebis creaverunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44551
[darkshines] - [2017-12-18 11:25:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!