banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il destino è immutabile
Pagina 130 Numero 52

 Homini seni filius erat alacri ingenio praeditus, tristi autem fato destinatus: olim enim pater per somnum iuvenem a leone necatum conspexerat. Somnio igitur permotus, senex magnificas aedes exstruxit ubi filium inclusit, procul a ferarum insidiis, otiosamque vitam degere coegit. Super aedium parietibus, delectationis causa, complura animalia effinxit: ita adulescens venationis desiderio minus laborabat. Inter animalium figuras etiam immanis leonis imago erat. Olim adulescens, indignatione impulsus, leonem pictum sic compellavit: "O iniquum animal, propter stultam patris credulitatem tuamque ferociam procul a silvis ac venationibus vitam degere debeo; at mox iustas poenas dabis". Tunc, ira incensus, pugnum in parietem, ubi leo erat pictus, impegit; sed assula in digito adhaesit ac vomicam effecit; mox ulcus purulentum supervenit cum febri, ac brevi tempore adulescentem ad mortem duxit. Ita callidum senis consilium irritum fuit et leo, etsi pictus, fati voluntatem perfecit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44554
[darkshines] - [2017-06-30 15:50:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!