banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Anna (I)
Pagina 130 Numero 53

 Post Aeneae profectionem Didonisque mortem Numidae, gens fera ac bellicosa Carthagini finitima, urbem vacuam a defensoribus invaserunt. Mox Iarba, Numidarum rex, ex aedibus regiis depulit Annam, Didonis sororem; primum reginae soror Didoni inferias persolvit, deinde multis cum lacrimis urbem reliquit. In litore navem comitesque ad fugam paratos invenit et secundo vento ad insulam Melitam navigavit. Exsulibus benignum hospitium fuit apud Battum, insulae regem. Anna, nova sede laeta, in insula per biennium vitam tranquillam egit, sed anno tertio Pygmalion, saevus frater, insulam Melitam cum classe oppugnavit; nam Pygmalion per legatos regi nuntiavit: "Nisi hospitem tuam meamque sororem tradideris, litora agrosque ferro ignique vastabo totiusque insulae urbes funditus evertam". Battus pacem optabat, praeterea ingentes Pygmalionis opes timebat; ideo navem hospiti comparavit dicens: "Una via salutis est: vitam tuam fidorumque comitum tuorum fuga serva". Sic misera mulier rursus vento marisque undis navem commisit, novas sedes quaerens.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44555
[darkshines] - [2018-02-19 10:23:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!