banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Anna (II)
Pagina 131 Numero 54

 Cum Pygmalion, saevus Annae frater, insulam Melitam cum classe oppugnavit et sororem a rege Batto poposcit, misera mulier rursus vela in altum dedit: sic in Latium pervenit, ubi Aeneas cum Lavinia uxore Latinos et Troianos magna cum iustitia ac pietate regebat. Didonis sorori ibi quoque benigna hospitalitas fuit, apud Aeneam; nam Anchisiades sic dicebat: "Anna, sororis tuae beneficiorum immemores non sumus, ideoque semper cara gratàque eris". Sed Lavinia uxor, invidia mota, insidias hospiti paravit. Intempesta nocte per somnum ante Annae stratum Didonis imago apparuit et sororem monuit: "Fugere propera, dilecta soror: nam invida regina insidias atque iniustam necem parare statuit". Statim Anna e lecto surrexit et ex aedibus discessit. Dum amens terrore obscura nocte per agros currit, ad ripas amnis Numici pervenit et in medias undas incidit. Prima luce incolae locorum pedum vestigia viderunt et ad flumen venerunt. Tunc ex undis Annae vocem audiverunt: "Desinite corpus meum quaerere: nunc placidi fluminis nympha sum, nomine Anna Perenna: nam in fluminis aquis perennibus semper latebo".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44556
[darkshines] - [2018-08-12 18:37:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!