banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Muzio Scevola
Pagina 152 Numero 65

 Porsena, Etruscorum rex, cum ingenti exercitu Urbem obsidione clausam tenebat. Non timor hostium, sed victus inopia Romanos angebat: nam Etrusci omnes aditus obstruxerant commeatusque accessum impediebant. Tum C. Mucius, iuvenis nobilis originis, senatus consensu mutata veste in castra hostium atque inde in regis tabernaculum penetravit. Hic tamen ob errorem vestitus et ornatus, ferme paris, scribam pro rege sicae ictu percussit. Statim satellites tyranni insidiatorem comprehenderunt, sed adulescens Romanus nec minas nec truces hostium vultus reformidavit, immo in conspectu Porsenae incredibilem contemptum cruciatuum et mortis ostentavit: nam dexteram manum super foculum ad sacrificium accensum posuit, ibique constanti vultu tenuit donec carbones ardentes totam concremaverunt. Tum Porsena, aliarum insidiarum huiuscemodi terrore impulsus, iuvenem dimisit atque ab oppugnatione destitit. Romani postea Mucio, dexterae usu orbato, Scaevolae nomen indiderunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44567
[darkshines] - [2017-08-09 11:56:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!